Glose
Argentum autem et aurum dedit,etc.[ID.]Malignus censum servitii sui populo carnali expetit, ut tam sensu quam eloquio, ejus per omnia parati sint obsequio. Joachim praecepto regis censum exigit, quia diabolus per sibi deditos magistros, ab unoquoque exigit secundum vires suas peccati censum solvere, sicque in nequiter praelatis quotidie praeparat perditionem subjectis.